monumenta.ch > Plinius > sectio 200

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 200
{LXXVI} decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. obsianae fragmenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terbrarum proficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum autem omnium maxime India.